Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.17.1 Cic. Fam. 15.17.4 (English) >>Cic. Fam. 15.18.1

15.17.2 nos hic, ut tamen ad te scribam aliquid, P. Sullam patrem mortuum habebamus ; alii a latronibus, alii cruditate dicebant ; populus non curabat, combustum enim esse constabat. hoc tu pro tua sapientia feres aequo animo ; quamquam πρόσωπον πόλεως amisimus. Caesarem putabant moleste laturum verentem ne hasta refrixisset ; Mindius macellarius et Attius pigmentarius valde gaudebant se adversarium perdidisse. 15.17.3 de Hispania novi nihil, sed exspectatio valde magna; rumores tristiores sed ἀδέσποτοι. Pansa noster paludatus a. d. iii K. Ian. profectus est, ut quivis intellegere posset, id quod tu nuper dubitare coepisti, τὸ καλὸν δι' αὑτὸ αἱρετὸν esse ; nam quod multos miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum virorum bonorum benevolentia prosecuta est.

15.17.4 tu quod adhuc Brundisi moratus es valde probo et gaudeo et me hercule puto te sapienter facturum, si ἀκενόσπουδος fueris ; nobis quidem qui te amamus erit gratum. et amabo te, cum dabis posthac aliquid domum litterarum, mei memineris. ego numquam quemquam ad te, cum sciam, sine meis litteris ire patiar. vale.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.17.1 Cic. Fam. 15.17.4 (English) >>Cic. Fam. 15.18.1

Powered by PhiloLogic